Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
et haec tamen habent aliquam imaginem. quid qui lapidem colunt informem ac rudem cui nomen est Terminus? hic est quem pro Ioue Saturnus dicitur deuorasse nec inmerito illi honos tribuitur.
nam cum Tarquinius Capitolium facere uellet atque in eo loco multorum deorum sacella essent, consuluit eos per auguria utrum Ioui cederent, et cedentibus ceteris solus Terminus mansit. unde illum poeta Capitoli inmobile saxum uocat.
lam ex hoc ipso quam magnus Iuppiter inuenitur, cui non cessit lapis, ea fortasse fiducia, quod illum de paternis faucibus liberauerat.
facto itaque Capitolio supra ipsum Terminum foramen est in tecto relictum, ut quia non cesserat, libero caelo frueretur: quo ne ipsi quidem fruebantur qui lapidem frui putauerunt..
et. huic ergo publice supplicatur quasi custodi finium deo, qui non tantum lapis, sed etiam stipes interdum est.