Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nec enim uacabat discernere — sicut iuuenes ab isdem antea missi cum uirginibus, ex quibus sunt Partheniae nati. propter huius facti memoriam aedem Veneri Armatae simulacrumque posuerunt: quod tametsi ex causa turpi uenit, tamen honestius uidetur armatam Venerem consecrasse quam caluam.

eodem tempore Ioui quoque Pistori ara posita est, quod eos in quiete monuisset, ut ex omni frumento quod habebant panem facerent et in hostium castra iactarent: eoque facto soluta esset obsidio desperantibus Gallis inopia subigi posse Romanos. quae ista religionum derisio est?

si earum defensor essem, quid tam grauiter queri possem quam deorum numen in tantum uenisse contemptum, ut turpissimis nominibus ludibrio habeatur?

quis non rideat Fornacem deam uel ; potius doctos uiros celebrandis Fornacalibus operari? quis cum audiat deam Mutam, tenere risum queat? hanc esse dicunt ex qua sint Lares nati et ipsam Laram nominant uel Larundam. quid praestare colenti potest quae loqui non potest?