Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nec tamen desinunt ea colere quae fugiunt et oderunt. colunt enim ture ac summis digitis quae sensibus intimis horrere debuerunt: qui error omnis ex illius principalis ac summi boni ignoratione descendit.
urbe a Gallis occupata obsessi in Capitolio Romani cum ex mulierum capillis tormenta fecissent, aedem Veneri Caluae consecrarunt.
non igitur intellegunt, quam uanae sint religiones uel ex eo ipso, quod eas his ineptiis cauillantur.
a Lacedaemoniis fortasse didicerant deos sibi ex euentis fingere. qui cum Messenios obsiderent et illi furtim deceptis obsessoribus egressi ad diripiendam Lacedaemonem cucurrissent, a Spartanis mulieribus fusi fugatique sunt.
cognitis autem dolis hostium Lacedaemonii sequebantur. his armatae mulieres obuiam longius exierunt. quae cum uiros suos cernerent parare se ad pugnam, quod putarent Messenios esse, corpora sua nudauerunt.
at illi uxoribus cognitis et aspectu in libidinem concitati, sicuti erant armati permixti sunt, utique [*](EPITOME 13-15] c. 15, 5. ) [*](BRSHPVJ 1 quia V uirtutuum Rac, uirtutem H consecrantur (exp. m. 2) R 2 nullo B 4 quemque H, uno quoque edd. rapiente om. S 5 parcent B, non parcente H 6 saeuenientibus V 7 inimiciti\'is V2 9 post desinunt eras. ut B 11 dic*tis (i er.) R horrere cod. Got/Jan. et alia recent., colere C 13 a om. S 14 capillis] calis S 15 consacrarunt B, consecrauerunt RH sunt S 16 ineptis H cauellantur Pl, corr. P1 17 didicerunt B 18 messennios H 19 lacedemonem B, pariter 21 20 spartanibus S fugatiue R 21 iis H a 0 23 quo* (Q m. 2) V messenios B 24 cognotis P, cognatis (sic corr. m. 2) V et] ex H libidine B 25 con\'ci\'tati (n in ras. et ci m. 2) P, cogitati V armati, sed i in rasura 2 hastarum m. 2 P, armatae cett. commixti H promiscue S)
nec enim uacabat discernere — sicut iuuenes ab isdem antea missi cum uirginibus, ex quibus sunt Partheniae nati. propter huius facti memoriam aedem Veneri Armatae simulacrumque posuerunt: quod tametsi ex causa turpi uenit, tamen honestius uidetur armatam Venerem consecrasse quam caluam.
eodem tempore Ioui quoque Pistori ara posita est, quod eos in quiete monuisset, ut ex omni frumento quod habebant panem facerent et in hostium castra iactarent: eoque facto soluta esset obsidio desperantibus Gallis inopia subigi posse Romanos. quae ista religionum derisio est?