Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

itaque praeclaram illam legem tuam derideo quam ponis his uerbis: ast olla, propter quae datur homini ascensus in caelum, Mentem Virtutem Pietatem Fidem: earumque laudum delubra sunto. atquin haec separari ab homine non possunt. si enim colenda sunt, in homine ipso sint necesse est.

si autem sint extra hominem, quid opus est ea colere quibus careas? uirtus enim colenda est, non imago uirtutis, et colenda est non sacrificio aliquo aut ture aut precatione sollemni, sed uoluntate sola atque proposito.

nam quid est aliut colere uirtutem nisi eam conprehendere animo ac tenere? quod unus quisque simulac coepit uelle, consequitur. hic solus uirtutis est cultus: nam religio ac ueneratio nulla alia nisi unius dei tenenda est.

quid igitur opus est, o uir sapientissime, superuacuis extructionibus loca occupare quae possint humanis usibus cedere? quid sacerdotes constituere uana et insensibilia culturos? quid immolare uictimas? quid tantos sumptus uel fingendis uel colendis imaginibus inpendere?

firmius et incorruptius templum est pectus humanum: hoc potius ornetur, hoc ueris illis numinibus inpleatur.

has ergo falsas consecrationes sequitur quod necesse est. qui enim sic uirtutes [*](EPITOME 1-4] c. 16, 1. 8 s.] c. 16, 2 quamuis — substautia. 23 falsas consecrationes] c. 16, 2 quae — execranda 24 ss. 76, 3 fides, 4 pietas, 6 pax, concordia, 8 pudicitia] cf. c. 16, 1. ) [*](AUCTORES 5] de legg. II 8,19; cf. Lact. I 15, 23. ) [*](B(G)BSHPVJ 1 adsentio (ad euan. in G) BG ⌞ne⌟ P2 raut scutiunt1 B3 2 aedificulas BarG factos II 3 in [ue sint falsae] (si extra) desinit codicis G pug. 7 (50), sequitur pag. 8 (49), in qua nihil agnoscebatur 5 his] in his B 6 illa BM ⌜propter⌝ V quwe B2 in] ad SH 7 earumdem H 8 sunt* (o cr.) BP, sunt SH, sunt 0 V 9 sin (ante autem) S 10 sunt S edd. 12 trh\'ure R2 15 simulaccoepit Bl, simulat occoepit B-, simul*ut (a er.) cepit R, simul accepit SPY, simulat coepit H 17 est om. R 19 cadere H 20 cultoros B1, corr. B1, cultores VI sumptos (sed o ex u B3) BP1, corr. P2 22 pectus] corpus H 23 numinibus B, nominibus cett. )

76
colunt id est qui umbras et imagines uirtutum consectantur, ea ipsa quae uera sunt tenere non possunt.