Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
itaque idem ille cum deformari ulceribus toros suos cerneret, nec sanari se uoluit nec senem fieri, ne quando se ipso minor aut deformior uideretur.
hunc a rogo quo uiuum se ipse combusserat escendisse in caelum putauerunt eaque ipsa quae stultissime sunt admirati simulacris et imaginibus expressa et consecrata posuerunt, ut in perpetuum uanitatis illorum monumenta perstarent qui ob necem bestiarum deos fieri credidissent.
sed haec fortasse Graecorum culpa sit, qui res leuissimas pro maximis semper habuerunt.
quid nostri? num sapientiores? qui athleticam quidem uirtutem contemnunt, quia nihil obest, sed regiam, quia late solet nocere, sic admirantur, ut fortes ac bellicosos duces in deorum coetu locari arbitrentur; nec esse ullam aliam ad inmortalitatem uiam quam exercitus ducere, aliena uastare, delere urbes, oppida excindere, liberos populos aut trucidare aut subicere seruituti.