Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
itaque idem ille cum deformari ulceribus toros suos cerneret, nec sanari se uoluit nec senem fieri, ne quando se ipso minor aut deformior uideretur.
hunc a rogo quo uiuum se ipse combusserat escendisse in caelum putauerunt eaque ipsa quae stultissime sunt admirati simulacris et imaginibus expressa et consecrata posuerunt, ut in perpetuum uanitatis illorum monumenta perstarent qui ob necem bestiarum deos fieri credidissent.
sed haec fortasse Graecorum culpa sit, qui res leuissimas pro maximis semper habuerunt.
quid nostri? num sapientiores? qui athleticam quidem uirtutem contemnunt, quia nihil obest, sed regiam, quia late solet nocere, sic admirantur, ut fortes ac bellicosos duces in deorum coetu locari arbitrentur; nec esse ullam aliam ad inmortalitatem uiam quam exercitus ducere, aliena uastare, delere urbes, oppida excindere, liberos populos aut trucidare aut subicere seruituti.
uidelicet quo plures homines adflixerint spoliarint occiderint, eo se nobiliores et clariores putant et inanis gloriae specie capti sceleribus suis nomen uirtutis inponunt.
iam mallem ut a ferarum caedibus deos sibi fingerent quam inmortalitatem tam cruentam probarent. si quis unum hominem iugulauerit, pro contaminato ac nefario habetur nec ad terrenum hoc domicilium deorum admitti eum fas putant. ille autem qui infinita hominum milia trucidarit, cruore campos inundauerit, flumina infecerit, non modo in templum, sed etiam in caelum admittitur.
aput Ennium sic loquitur Africanus: 25 [*](EPITOME 5 s.] ef. 14, 5. ) [*](BRSHPV] 1 idem om. S deformare R thoros PV 2 sanari] sanum aBsemenBVI3a]B4 a*scendisse(E\'cr.,a1Ił..1)Il, escendisse R, ascendisse SH, accendisse P, escendisse V 5 stultissima P i 6 expęrsa II 7 monumenta (corr. m. 2) R p///starent (3 hastae er.) P a 9 promaximis JB2 10 atleticam BI, +zleticam B2, athletica (~ m. 2) S, hatleticam H, lathleticamj P, athlicam V 11 regem S 14 ercitus II urbes delere edd. 15 exrsindere sic S2 subicere m. 1, c in g corr. m. 2, eras. ex g restit. m. 3 B, subiecere PV 1G quo∗ (d er.) R pluris RP1 (corr. P2) V spoliauerint edd. 17 eo se] eos sox (et m. 3) B 18 captis Par V 22 putat S 23 milia hominum II trucidauerit edd. inundarit SII )
scilicet quia magnam partem generis humani extinxit ac perdidit.
- si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est,
- mi soli caeli maxima porta patet,
o in quantis tenebris, Africane, uersatus cs uel potius o poeta, qui per caedes et sanguinem patere hominibus ascensum in caelum putaueris! cui uanitati etiam Cicero adsensit.
est uero inquit Africane: nam et Herculi eadem ista porta patuit; tamquam ipse plane, cum id fieret, ianitor fuerit in caelo.
equidem statuere non possum dolendumne potius an ridendum putem, cum uideam graues et doctos et ut sibi uidentur sapientes uiros in tam miserandis errorum fluctibus uolutari.
si haec est uirtus quae nos inmortales facit, mori equidem malim quam exitio esse quam plurimis.