Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
artes quoque inuentoribus suis inmortalitatem peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Volcano fabrica. colamus igitur et illos qui fullonicam sutrinamue docuerunt. cur autem figulinae repertori honos non habetur? an quia isti diuites uasa Samia contemnunt?
sunt et aliae artes quarum repertores humanae uitae plurimum profuerunt: cur non et illis adtributa sunt templa?
sed nimirum Minerua est quae omnes repperit, ideoque illi opifices supplicant. ergo ab his sordibus Minerua ascendit in caelum.