Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
haec uero quam inepta sint quamque non digna propter quae homines inexpiabili se scelere contaminent hostesque uero deo fiant, quo contempto mortuorum sacra suscipiunt, ex singulis rebus ostendam.
uirtutem esse dicunt quae hominem tollat in caelum, non illam de qua philosophi disserunt, quae posita est in bonis animi, sed hanc corporalem quae dicitur fortitudo: quae quoniam praecipua in Hercule fuit, inmortalitatem meruisse creditur.