Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
num potest plus aut maius uideri collegisse fruges iisque fractis panem facere docuisse aut uuas de uitibus lectas expressisse uinumque fecisse quam fruges ipsas aut uites generasse ac protulisse de terra?
reliquerit haec sane deus humanis ingeniis eruenda, tamen fieri non potest quin ipsius sint omnia, qui et sapientiam tribuit homini ut inueniret et illa ipsa quae possent inueniri.
artes quoque inuentoribus suis inmortalitatem peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Volcano fabrica. colamus igitur et illos qui fullonicam sutrinamue docuerunt. cur autem figulinae repertori honos non habetur? an quia isti diuites uasa Samia contemnunt?
sunt et aliae artes quarum repertores humanae uitae plurimum profuerunt: cur non et illis adtributa sunt templa?
sed nimirum Minerua est quae omnes repperit, ideoque illi opifices supplicant. ergo ab his sordibus Minerua ascendit in caelum.