Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Deum Mater et amauit formosum adulescentem et eundem cum paelice deprehensum exsectis uirilibus semiuirum reddidit et ideo nunc sacra eius a Gallis sacerdotibus celebrantur. Iuno paelices acerrime persecuta est, quia parere ipsa non potuit ex fratre.
insulam Samum scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi Iuno adoleuerit ibique etiam Ioui nupserit. itaque nobilissimum et antiquissimum templum eius est Sami et simulacrum in habitu nubentis figuratum et sacra eius anniuersaria nuptiarum ritu celebrantur. si ergo adoleuit, si fuit uirgo primo, postea mulier, hominem fuisse qui non intellegit, pecudem se fatetur.