Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
consideremus si placet [*](AUCTORES 1] de nat. deor. II 28, 70. 18] ibid. I 21, GO. ) [*]((G)RSHPV] 1 eorum om. II uidotis P1 (ne s. 1. add. P2?) V 2 physicis] fieis m. 1, s. 1. ł a factis m. rec. P tractata R 3 ratio est RHPV, racione S, ratio sit codd. Cic. ac] et codd. Cic. 4 scnuit S falsas om. P1 (add. Pr) r 6 uestitos 1, corr. P2 7 practerca c.r praetor P cognatioues RSH cum codd. (\'ic., eoguationes omnes PV 10 principes P1 (corr. P-) r (supra alt. i cras. r) 11 superstiones R m esse om. P 14 omnis R1V 15 eloquentia] in eloquentia R hinc fere incepit codicis G pag. 3 (125). in qua paucae litterac agnoscebantur 16 mine P1, corr. P1 18 se posse R se P2 dicere in mg. add. Pr? quod (ante noiU S 19 quid (ante sit) S, qimt P2V2 falsa] est sa Rl, s. 1. corr. R2 21 memoria S aut ante consecratam aut post add. esse ewl. 22 et] etiam edd. aetates P\' 23 quod] quia (corr. m. 2) P 24 qua quemque] quacumque. in mg. ł qua queq V conpraehendit (cο̃-S) SH )
Deum Mater et amauit formosum adulescentem et eundem cum paelice deprehensum exsectis uirilibus semiuirum reddidit et ideo nunc sacra eius a Gallis sacerdotibus celebrantur. Iuno paelices acerrime persecuta est, quia parere ipsa non potuit ex fratre.
insulam Samum scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi Iuno adoleuerit ibique etiam Ioui nupserit. itaque nobilissimum et antiquissimum templum eius est Sami et simulacrum in habitu nubentis figuratum et sacra eius anniuersaria nuptiarum ritu celebrantur. si ergo adoleuit, si fuit uirgo primo, postea mulier, hominem fuisse qui non intellegit, pecudem se fatetur.
quid loquar obsceuitatem Veneris omnium libidinibus prostitutae non deorum tantum, sed et hominum? haec enim ex famoso Martis stupro genuit Harmoniam, ex Mercurio Hermaphroditum, qui est natus androgynus, ex Ioue Cupidinem, ex Anchise Aenean, ex Bute Erycem; ex Adonio quidem nullum potuit, quod etiamtum puer ab apro ictus occisus est.