Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
etiamne haec habet aliquid numinis, cuius plura numerantur adulteria quam partus? sed ne illae quidem uirgines inlibatam castitatem seruare potuerunt. unde enim putemus Erichthonium esse natum? an ex terra, ut poetae uideri uolunt?
at res ipsa clamat. nam cum Vulcanus diis arma fecisset eique Iuppiter optionem dedisset praemii quod uellet postulandi iurassetque ut solebat per infernam paludem se nihil negaturum, tum faber claudus Mineruae nuptias postulauit.