Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nascuntur ergo et cotidio quidem dii noui: nec enim uincuntur ab hominibus fecunditate. igitur deorum innumerabilium plena sunt omnia, nullo scilicet moriente.

nam cum hominum uis incredibilis, numerus sit inaestimabilis, quos tamen sicuti nascuntur mori necesse est, quid deorum esse tandem putemus, qui tot saeculis nati sunt inmortalesque manserunt?

cur ergo tam pauci coluntur? nisi forte arbitramur non generandi causa, sed tantummodo capiendae uoluptatis duos esse sexus deorum et ea exercere quae homunculos et facere et pati pudet.

cum uero dicantur aliqui ex aliquibus nati, consequens est ut semper nascantur, siquidem aliquando sunt nati, uel si nasci desierunt, scire nos conuenit cur aut quando desierint.

non inlepide Seneca in libris moralis philosophiae quid ergo est inquit quare apud poetas salacissimus Iuppiter desierit liberos tollere? utrum sexagenarius factus est et illi lex Papia fibulam inposuit? an impetrauit ius trium liberorum? an tandem illi uenit in mentem

  1. ab alio expectes alteri quod feceris

et timet ne quis sibi faciat quod ipse Saturno? at isti qui deos adserunt, uideant quomodo respondeant huic [*](AUCTORES 18] t\'rg. 119. 23] inc. inc. fab. frg. LXIX comic. Rom. 2 Ribbeck ot Publii. Syr. sentent. 2. ) [*]( a (G)RSHPV] 1 illos (corr. m. 2) R ac parere] apparere H quin] ut H, qui P1 (om. Pz) V 2 gignendi SH 3 (intclle)gant G 4 isti] ut (s. l. P2) isti PV 8 numerus sit inaestimabilis om. R sit om. H 9 inextimabilis H 10 putamus H 11 tam] an H 13 deorum om. H ot ea deesse in G spatia et uestigia indicare uid. 14 homuneulo se (om. et) II 15 utj et ut R nasountur F1 16 qui quidom H post si in mg. aliquando add. P1 17 desierunt II lepidae II, eginlẹpịḍe (eg minus certum, corr. m. post.) P in seneca desinit codicis G pag. 2 (39) 18 moralibus H 19 libere R 20 sexaginarius R, scxagentrius S faill bulam P 21 ius (sic corr. m. post.) P libromm SPae)

63
argumento quod inferemus: si duo sunt sexus deorum, sequitur concubitus, si coeunt, et domos habeant necesse est; nec enim carent uirtute ac pudore, ut hoc promisce aut in propatulo faciant, sicut muta facere uidemus animalia.

si domos habent, consequens est ut et urbes habeant, et quidem auctore Nasone, qui ait:

  1. plebs habitat diuersa locis, a fronte potentes
  2. caelicolae clarique suos posuere penates.
si habent urbes, et agros igitur habebunt.

iam quis non uideat quae sequantur? arare illos et colere, quod uictus causa fit: ergo mortales sunt. quod argumentum retrouersus idem ualet.

si enim agros non habent, ne urbes quidem, si urbes non (habent), ne domos quidem, si domibus carent, ergo et concubitu, si concubitus ab iis abest, et sexus igitur femininus. in diis autem uidemus et feminas esse: ergo dii non sunt. dissoluat hoc argumentum si quis potest.

ita enim res rem sequitur, ut haec ultima necesse sit confiteri.

sed ne illud quidem dissoluet aliquis: ex duobus sexibus alter fortior est, alter infirmior; robustiores enim mares sunt, feminae inbecilliores. inbecillitas autem non cadit in deum, ergo nec feminae sexus.