Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
si enim agros non habent, ne urbes quidem, si urbes non (habent), ne domos quidem, si domibus carent, ergo et concubitu, si concubitus ab iis abest, et sexus igitur femininus. in diis autem uidemus et feminas esse: ergo dii non sunt. dissoluat hoc argumentum si quis potest.
ita enim res rem sequitur, ut haec ultima necesse sit confiteri.
sed ne illud quidem dissoluet aliquis: ex duobus sexibus alter fortior est, alter infirmior; robustiores enim mares sunt, feminae inbecilliores. inbecillitas autem non cadit in deum, ergo nec feminae sexus.
huic additur superioris argumenti extrema illa conclusio, ut dii non sint, quoniam in diis et feminae sunt.
Ob has rationes Stoici aliouersus deos interpretantur, et quia non peruident quid sit in uero, conantur eos cum rerum naturalium ratione coniungere. quos Cicero secutus de diis ac [*](EPITOME 25-64, 10] c. 17, 4. ) [*](AUCTORES 7 s.] Metam. I 173 s. ) [*](RSHPV] 2 domus PV 3 promiscup S 4 faciunt P1, corr. P7 uidemu9 facere SH uideamus Pav V 7 loca R a pleriqut codd. Ouid., ac RPV, hac SH 8 pusoere P1, corr. P2 pe∗nates (n ? er.) P 9 uidet RH 10 secuntur R sit S 12 enim om. S si urbes — domos quidem om. R 13 habent add. cdd. si] si et SII 14 iis Rt, hiis R2, his cett. femininis P1, corr. P2\' 15 in diis — feminas esse om. S dis V femininas PV 17 ad ultim v (Ric corr. m. 2) R, ultimam H 18 sexubus Rx 19 sunt om. S 20 femineus edd. 23 aduersu sic II 24 eos] deos R 25 ac] ac de PF )
uidetisne igitnr, ut a physicis rebus bene atque utiliter inuentis tracta ratio est ad commenticios ac fictos deos? quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. et formae enim nobis deorum et aetates et uestitus ornatusque noti sunt, genera praeterea, coniugia cognationes omniaque traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae.
quid planius, quid uerius dici potest? Romanae philosophiae princeps et amplissimo sacerdotio praeditus commenticios ac fictos deos arguit, quorum cultus superstitiones paene aniles esse testatur, falsis opinionibus erroribusque turbulentis implicatos esse homines queritur.
nam totus liber tertius de natura deorum omnes funditus religiones euertit ac delet. quid ergo a nobis expectatur amplius? num eloquentia superare possumus Ciceronem? minime id quidem, sed fiducia illi defuit ignoranti ueritatem, quod ipse simpliciter in eodem opere confitetur. ait enim facilius posse se dicere quid non sit quam quid sit, hoc est falsa se intellegere, uera nescire.
clarum est igitur homines fuisse illos qui dii putantur et eorum memoriam post mortem consecratam. ideo et aetates diuersae sunt et certae imagines singulorum, quod in eo habitu et aetate simulacra eorum configurata sunt, in qua quemque mors deprehendit.