Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
si enim agros non habent, ne urbes quidem, si urbes non (habent), ne domos quidem, si domibus carent, ergo et concubitu, si concubitus ab iis abest, et sexus igitur femininus. in diis autem uidemus et feminas esse: ergo dii non sunt. dissoluat hoc argumentum si quis potest.
ita enim res rem sequitur, ut haec ultima necesse sit confiteri.
sed ne illud quidem dissoluet aliquis: ex duobus sexibus alter fortior est, alter infirmior; robustiores enim mares sunt, feminae inbecilliores. inbecillitas autem non cadit in deum, ergo nec feminae sexus.
huic additur superioris argumenti extrema illa conclusio, ut dii non sint, quoniam in diis et feminae sunt.