Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
si domos habent, consequens est ut et urbes habeant, et quidem auctore Nasone, qui ait:
si habent urbes, et agros igitur habebunt.
- plebs habitat diuersa locis, a fronte potentes
- caelicolae clarique suos posuere penates.
iam quis non uideat quae sequantur? arare illos et colere, quod uictus causa fit: ergo mortales sunt. quod argumentum retrouersus idem ualet.