Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
et alio loco: atque in plerisque ciuitatibus intellegi potest acuendae uirtutis gratia aut quo libentius rei publicae causa periculum adiret optimus quisque, uirorum fortium memoriam honore deorum inmortalium consecratam. hac scilicet ratione Romani Caesares suos consecrauerunt et Mauri suos reges.
sic paulatim religiones esse coeperunt, dum illi primi qui eos nouerant eo ritu suos liberos ac nepotes, deinde omnes posteros imbuerunt, et hi tandem summi reges ob celebritatem nominis in prouinciis omnibus colebantur.
priuatim uero singuli populi gentis aut urbis suae conditores, seu uiri fortitudine insignes erant seu feminae castitate mirabiles, summa ueneratione coluerunt, ut Aegyptus Isidem, Mauri Iubam, Macedones Cabirum, Poeni Uraniam, Latini Faunum,
Sabini Sancum, Romani Quirinum, eodem utique modo Athenae Mineruam, Samos Iunonem, Paphos Venerem, Vulcanum Lemnos, Liberum Naxos, Apollinem Delos.
sic per populos atque regiones uaria sacra suscepta sunt, dum homines grati esse in suos principes cupiunt et quos alios honores uita carentibus deferant, inuenire non possunt.