Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

itaque homines eorum simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solacium, progressique longius per amorem memoriam defunctorum colere coeperunt, ut et gratiam referre bene meritis uiderentur et successores eorum adlicerent ad bene imperandi cupiditatem.

quod Cicero de natura deorum docet [*](EXPILATORES § 1. 3 s. 8 s.] cf. Isidor. orig. VIII 11, 1 s. 4 s. ) [*](RSHPV] 1 ita om. SH 3 cauerit R cuju, Yl pulloret R a 4 elendae (corr. m. 1 ?) R fugieudi SII 7 iactamus V, in rus. corr. V2 omnis RV 9 negandum II1 12 dii/7 (2 hastae er.) P, dico V 14 paruitatem H quia S 15 qui in Par (pr. i er.) V lti iactare SlI, mactari P1 (corr. P2) V ac nouis honoribus om. H 17 iam R 19 adulationis S 21 iis RJ, his R2 cum cett. 22 mortuis li 23 fixerunt V c⌊o⌋l⌊e⌋re coeperuut memoriam defunctorum P 25 gratia ferre H 27 quo⌈d⌉ P2 )

56
dicens: suscepit autem uita hominum consuetudoque communis, ut beneficiis excellentis uiros in caelum fama ac uoluntate tollerent. hinc Hercules, hinc Castor, hinc Pollux, hinc Aesculapius, hinc Liber.

et alio loco: atque in plerisque ciuitatibus intellegi potest acuendae uirtutis gratia aut quo libentius rei publicae causa periculum adiret optimus quisque, uirorum fortium memoriam honore deorum inmortalium consecratam. hac scilicet ratione Romani Caesares suos consecrauerunt et Mauri suos reges.

sic paulatim religiones esse coeperunt, dum illi primi qui eos nouerant eo ritu suos liberos ac nepotes, deinde omnes posteros imbuerunt, et hi tandem summi reges ob celebritatem nominis in prouinciis omnibus colebantur.

priuatim uero singuli populi gentis aut urbis suae conditores, seu uiri fortitudine insignes erant seu feminae castitate mirabiles, summa ueneratione coluerunt, ut Aegyptus Isidem, Mauri Iubam, Macedones Cabirum, Poeni Uraniam, Latini Faunum,