Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quo facto et ipsi populo persuasit Romulum ad deos abisse et senatum suspicione caedis regiae liberauit.
Poteram iis quae rettuli esse contentus, sed supersunt adhuc multa suscepto operi necessaria.
nam quamuis ipso religionum capite destructo uniuersas sustulerim, libet tamen persequi cetera et redarguere plenius inueteratam persuasionem, ut tandem homines suorum pudeat ac paeniteat errorum.
magnum hoc opus et homine dignum,
ut ait Lucretius, qui quidem hoc efficere non poterat, quia nihil ueri adferebat. nostrum est hoc officium, qui et uerum deum adserimus et falsos refutamus.
- religionum animos nodis exsoluere pergo,