Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ob hoc desiderium facilius creditum est Iulio Proculo mentienti, qui subornatus a patribus est, ut nuntiaret plebi uidisse se regem humano habitu augustiorem eumque mandasse ad populum, ut sibi delubrum fieret, se deum esse et Quirinum uocari.
quo facto et ipsi populo persuasit Romulum ad deos abisse et senatum suspicione caedis regiae liberauit.
Poteram iis quae rettuli esse contentus, sed supersunt adhuc multa suscepto operi necessaria.
nam quamuis ipso religionum capite destructo uniuersas sustulerim, libet tamen persequi cetera et redarguere plenius inueteratam persuasionem, ut tandem homines suorum pudeat ac paeniteat errorum.