Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

o Romule, Romule die, qualem te patriae custodem di genuerunt! [*](AUCTORES 26 ss.] Anu. 115 ss.; cf. Cic. de rep. I 41, 64. ) [*]((G)HSHPV] 1 \'es\' H2 initatus (ta in ras. V) PV tradentur V1 2 tuuc P 4 *om*nes (h ct i cr.) HP 6 idem H 8 huuc S 10 me- moria II 12 post quis ucl demens fort. est addendum 13 placitum H 15 dari F1 18 non ante consul Schoellius, quod nisi consul R, quodsi consul non SH, quodsi consul PV a [Gaius] caesar incipit codicis G pag. 1 (10), cuius in ucrss. 1-.9.23-31 nonnulla legcbantur [Gaius] G, om. R, C. SIIP, G. V 19 homines P 20 [lucii] G, L. uel. 1. cett. 21 qui om. R, idemque H uetebant PV ei GSH, eius R, om. PV 22 tumultum (t er.) R 23 [namq.] G post suis s. I. dm R2? 24 dolens (c m. 2) V 25 romulae (prius) Har (e cr.) V ante alterum romule s. I. o P1? Romule ont. S, romulae Har (e er.) die RI, dee R2, dic S, diem H 26 di cod. Cic., dii C)

61
  1. tu produxisti nos intra luminis oras,
  2. o pater, o genitor, o sanguen dis oriundum.

ob hoc desiderium facilius creditum est Iulio Proculo mentienti, qui subornatus a patribus est, ut nuntiaret plebi uidisse se regem humano habitu augustiorem eumque mandasse ad populum, ut sibi delubrum fieret, se deum esse et Quirinum uocari.

quo facto et ipsi populo persuasit Romulum ad deos abisse et senatum suspicione caedis regiae liberauit.

Poteram iis quae rettuli esse contentus, sed supersunt adhuc multa suscepto operi necessaria.

nam quamuis ipso religionum capite destructo uniuersas sustulerim, libet tamen persequi cetera et redarguere plenius inueteratam persuasionem, ut tandem homines suorum pudeat ac paeniteat errorum.