Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

rato homini placuit Antonio, deus Quirinus, quia hoc pastoribus uisum est, cum alter gemini fratris extiterit, alter patriae parricida. quodsi non consul fuisset Antonius, Gaius Caesar pro

suis in rem publicam meritis etiam defuncti hominis honore caruisset, et quidem consilio Pisonis soceri et Lucii Caesaris propinqui, qui uetabant funus ei fieri, et Dolabellae consulis, qui columnam in foro id est tumulum eius euertit ac forum expiauit. nam Romulum desiderio suis fuisse declarat Ennius, apud quem populus amissum regem dolens haec loquitur:

o Romule, Romule die, qualem te patriae custodem di genuerunt! [*](AUCTORES 26 ss.] Anu. 115 ss.; cf. Cic. de rep. I 41, 64. ) [*]((G)HSHPV] 1 \'es\' H2 initatus (ta in ras. V) PV tradentur V1 2 tuuc P 4 *om*nes (h ct i cr.) HP 6 idem H 8 huuc S 10 me- moria II 12 post quis ucl demens fort. est addendum 13 placitum H 15 dari F1 18 non ante consul Schoellius, quod nisi consul R, quodsi consul non SH, quodsi consul PV a [Gaius] caesar incipit codicis G pag. 1 (10), cuius in ucrss. 1-.9.23-31 nonnulla legcbantur [Gaius] G, om. R, C. SIIP, G. V 19 homines P 20 [lucii] G, L. uel. 1. cett. 21 qui om. R, idemque H uetebant PV ei GSH, eius R, om. PV 22 tumultum (t er.) R 23 [namq.] G post suis s. I. dm R2? 24 dolens (c m. 2) V 25 romulae (prius) Har (e cr.) V ante alterum romule s. I. o P1? Romule ont. S, romulae Har (e er.) die RI, dee R2, dic S, diem H 26 di cod. Cic., dii C)

61
  1. tu produxisti nos intra luminis oras,
  2. o pater, o genitor, o sanguen dis oriundum.

ob hoc desiderium facilius creditum est Iulio Proculo mentienti, qui subornatus a patribus est, ut nuntiaret plebi uidisse se regem humano habitu augustiorem eumque mandasse ad populum, ut sibi delubrum fieret, se deum esse et Quirinum uocari.

quo facto et ipsi populo persuasit Romulum ad deos abisse et senatum suspicione caedis regiae liberauit.

Poteram iis quae rettuli esse contentus, sed supersunt adhuc multa suscepto operi necessaria.

nam quamuis ipso religionum capite destructo uniuersas sustulerim, libet tamen persequi cetera et redarguere plenius inueteratam persuasionem, ut tandem homines suorum pudeat ac paeniteat errorum.

magnum hoc opus et homine dignum,

  1. religionum animos nodis exsoluere pergo,
ut ait Lucretius, qui quidem hoc efficere non poterat, quia nihil ueri adferebat. nostrum est hoc officium, qui et uerum deum adserimus et falsos refutamus.

illi ergo qui poetas finxisse de diis fabulas opinantur (et tamen) deas feminas et esse credunt et colunt, reuoluuntur inprudentes ad id quod [*](AUCTORES 3-7 Iulio — uocari] Cic. de rcp. II 10, 20 et Liu., ut uid., I 8 (habitu angustiorem), cf. tamen Flor. I 1, 18. 15] I 932. ) [*]((G)RSHPVJ 1. 2 inuerso ordine cod. Cic. 1 horas S 2 o genitor cod. Cic., o patriae (sed o eras. R) RSPV, o genitor patriae H inèsanguen (corr. m. 2) R, sanguine H, sanguen (corr. m. 1 ?) P diis RIIP 3 facilibus S proculo, exp. et s. I. consuli add. m. rec. P 4 a patribus est S, a patribus RPV, est a patribus i7 5 se om. R angustiorem SPX, corr. P1 6 post fieret s. I. et m. rec. P 8 suspitione SP 9 poteram his esse contentus quae rettuli S iis edd., his C 10 suscepto multa S quamquam SII 11 religionis SH uniuersas scripsi, uniuersa C sustulerimus S licet S 13 pudeat suorum P errorem Hac Pac 14 hominem H 15 animum codd. Lucr. 16 ut om. II in effic[ere] n\'on pote) desinit codicis G pag. 1 (40), sequitur pag. 2 (39), in qua nonnulla legebantur quia (carr. m. 2 uel alia poster.) P, qui GRSHV 17 adforebant H 18 ergo] enim SH 19 et tamen addidi conl. c. 11, 17 ss., maxime § 29 (mentitos — dicunt poetae); et add. edcl. deas — coluntur in mg. H2 20 coluntur II (i. e. H2), cnlunt P\', corr. P7, oluut V post colunt s. I. et m. post. P inpudentes R)

62
negauerant, coire illos ac parere.