Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
neque enim puto illum tali uarie, tam copiose, tam ornate scribere potuisse, nisi luctum eius et ratio ipsa et consolatio amicorum et longitudo temporis mitigasset.
quid quod idem dicit in libris de re publica, idem de gloria? nam de legibus, quo in opere Platonem secutus leges uoluit ponere, quibus putaret usuram esse iustam et sapientem ciuitatem, de religione ita sanxit: diuos et eos qui caelestes semper habiti sunt colunto et ollos quos endo caelo merita locauerunt, Herculem Liberum Aesculapium Castorem Pollucem Quirinum.
item in Tusculanis, cum diceret totum paene caelum humano genere conpletum, si uero inquit scrutari uetera et ex illis ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere coner, ipsi illi maiorum gentium di qui habentur hinc a nobis profecti in caelum reperientur.