Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

idem scilicet de Ioue Liber et Pan et Mercurius et Apollo fecerunt ac postea de his ipsis successores eorum. accesserunt etiam poetae et compositis ad uoluptatem carminibus in caelum eos sustulerunt, sicut faciunt qui apud reges etiam malos panegyricis mendacibus adulantur.

quod malum a Graecis ortum est, quorum leuitas instructa dicendi facultate et copia incredibile est quantas mendaciorum nebulas excitauerit. itaque admirati eos et susceperunt primi sacra illorum et uniuersis gentibus tradiderunt.

ob hanc uanitatem Sibylla sic eos increpat:

  1. Ἑλλὰς δὴ, τί πέποιθας ἐπ᾽ ἀνδράσιν ἡγεμόνεσσι;
  2. πρὸς τί δὲ δῶρα μάταια καταφθιμένοις πορίζεις;
  3. [*](EPITOME 12—16] cf. c. 59, 8. )[*](AUCTORES 4 s.] Acu. VU 133 s. 8 s.] Acn. V 59 s. 19 ss.] 1U 545. 547 ss. )[*](EXPILATORES 11-13] Isidor. orig. VIII 11, 2 12—16] ibid. VI 8, 7, uude scholium ad C. Iulium Victorem, rhetor. lat. min. cd. Halm, ad p. 446, 6. )[*](RSHPVJ 1 an∗∗ (te cr.) S post S 4 nunc upatcras P 5 anchisem PV 6 uenturum (corr. m. 2) R 8 haec me] hieme S quodannis HP1, corr. P2 9 ueli II templi P\' (corr. P7) V 10 libero et pane H et (ante Mercurius) om. SH 11 iis IV 12 etiam om. H et om. H uoluutatem H, uoluptate V 13 sic S 15 instricta R 16 excitauerint RH, excitaue⌊rit⌋ p2 17 sacra] sacra ferae II 18 ob hanc-increpat om. V 19 ΔЄ S llЄllOlΦΑC V ΑΝΔClN P, ANAPA- CЄlN V HГЄMONCClN R, llГЄMONЄCl S, llГЄMONЄCClM P, llГЄMO- NtfCI V Themasdeti poput haserain drasinegemones in H fortasse intercidit qui in Sibyll. subsequitur u. 546 θνητοι̃ς, οι̃ς oux wn ϕυγει̃́ν θανάτοιο τελευτήν 20 πρός] IIPC P τε] AC S ΚΑΤΑΦθlMЄNЄlCl R, KAТΑΦЄlMЄNOlCl S, ΚΑΤΑΦθlMЄNOlC P, ΚΑΤΑΦθΜЄNOlCЄl V llOPl- Z€l S prytidedora mecet heaca taphtymoenoes porry zys H )
    58
  4. θύεις εἰδώλοις; τίς σοι πλάνον ἐν φρεσὶ θῆκεν
  5. ταῦτα τελεῖν προλιπόντα θεοῦ μεγάλοιο πρόσωπον
  6. .

M. Tullius, qui non tantum perfectus orator, sed etiam philosophus fuit, siquidem solus extitit Platonis imitator, in eo libro quo se ipse de morte filiae consolatus est, non dubitauit dicere deos qui publice colerentur homines fuisse.

quod ipsius testimonium eo debet grauissimum iudicari, quod et augurale habuit sacerdotium et eosdem se colere uenerarique testatur.