Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam cum agresti quodam more in Italia uiueretur,

  1. is genus indocile ac dispersum montibus altis
  2. composuit legesque dedit Latiumque uocari
  3. maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
[*](AUCTORES 10 s.] I 233 s. 15 s.] I 239 s. 17-21] Minue. Fel. c. 21, 4. 19 Diodorus] V 66. 22 ss.] Yerg. Aen. VIII 321 ss. ) [*](RSHPVJ 2 ru⌈r⌉sus R2, rursum PV inprudentiam om. P repraehendenda est, sed est del. S 3 potius reponsum (sic) ab alio P 4 in terram R, quae gerebantur in terra edd. 5 cum P 6 iuuentute Y 8 nanigiw P, nauigi V 9 fatomm II 10 causa* fs er.) P sup ęstus cum S ad amnem ante perer- om. HI, in mg. add. II1 amneum R 12 inope II cui H argumento SH 14 subuexit S 16 aduent⌊ũ⌋ V1 17 omnis p1, corr. P1 18 hominem om. S 19 gesta V tradiderunt H 22 his S, is (h er.) II 24 is H horis H ) [*]( 4* )
52
censetne aliquis deum esse qui pulsus est, qui fugit, qui latuit?

nemo tam stultus est. qui enim fugit aut latet, et uim et mortem timeat necesse est.

Orpheus, qui a temporibus eius fuit recentior, aperte Saturnum in terra et apud homines regnasse commemorat:

  1. πρώτιστος μὲν ἄναξεν ἐπιχθονίων Κρόνος ὰνδρῶν
  2. ἐκ δὲ Κρόνου γένετ\' αὐτὸς ἄναξ μέγας εὐρυόπα Ζεύς
  3. .

item noster Maro:

  1. aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat
  2. .
et alio loco:
  1. aurea quae perhibent illo sub rege fuere
  2. saecula: sic placida populos in pace regebat
  3. .