Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
omnes ergo non tantum poetae, sed historiarum quoque ac rerum antiquarum scriptores hominem fuisse consentiunt, qui res eius in Italia gestas memoriae prodiderunt, Graeci Diodorus et Thallus, Latini Nepos et Cassius et Varro.
nam cum agresti quodam more in Italia uiueretur,
[*](AUCTORES 10 s.] I 233 s. 15 s.] I 239 s. 17-21] Minue. Fel. c. 21, 4. 19 Diodorus] V 66. 22 ss.] Yerg. Aen. VIII 321 ss. ) [*](RSHPVJ 2 ru⌈r⌉sus R2, rursum PV inprudentiam om. P repraehendenda est, sed est del. S 3 potius reponsum (sic) ab alio P 4 in terram R, quae gerebantur in terra edd. 5 cum P 6 iuuentute Y 8 nanigiw P, nauigi V 9 fatomm II 10 causa* fs er.) P sup ęstus cum S ad amnem ante perer- om. HI, in mg. add. II1 amneum R 12 inope II cui H argumento SH 14 subuexit S 16 aduent⌊ũ⌋ V1 17 omnis p1, corr. P1 18 hominem om. S 19 gesta V tradiderunt H 22 his S, is (h er.) II 24 is H horis H ) [*]( 4* )
- is genus indocile ac dispersum montibus altis
- composuit legesque dedit Latiumque uocari
- maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
52
censetne aliquis deum esse qui pulsus est, qui fugit, qui latuit?nemo tam stultus est. qui enim fugit aut latet, et uim et mortem timeat necesse est.
Orpheus, qui a temporibus eius fuit recentior, aperte Saturnum in terra et apud homines regnasse commemorat:
- πρώτιστος μὲν ἄναξεν ἐπιχθονίων Κρόνος ὰνδρῶν
- ἐκ δὲ Κρόνου γένετ\' αὐτὸς ἄναξ μέγας εὐρυόπα Ζεύς
.
item noster Maro:
et alio loco:
- aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat
.
- aurea quae perhibent illo sub rege fuere
- saecula: sic placida populos in pace regebat
.