Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
fugit igitur expulsus et in italiam nauigio uenit, cum errasset diu, sicut Ouidius in Fastorum libris refert:
hunc errantem -atque inopem Ianus excepit:
- causa ratis superest. Tuscum rate uenit ad amnem
- ante pererrato falcifer orbe deus.
cuius rei argumenta sunt nummi ueteres, in quibus est cum duplici fronte Ianus et in altera parte nauis, sicut idem poeta subiecit:
- at bona posteritas puppem formauit in aere
- hospitis aduentum testificata dei.
omnes ergo non tantum poetae, sed historiarum quoque ac rerum antiquarum scriptores hominem fuisse consentiunt, qui res eius in Italia gestas memoriae prodiderunt, Graeci Diodorus et Thallus, Latini Nepos et Cassius et Varro.