Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

fugit igitur expulsus et in italiam nauigio uenit, cum errasset diu, sicut Ouidius in Fastorum libris refert:

  1. causa ratis superest. Tuscum rate uenit ad amnem
  2. ante pererrato falcifer orbe deus.
hunc errantem -atque inopem Ianus excepit:

cuius rei argumenta sunt nummi ueteres, in quibus est cum duplici fronte Ianus et in altera parte nauis, sicut idem poeta subiecit:

  1. at bona posteritas puppem formauit in aere
  2. hospitis aduentum testificata dei.