Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Orpheus, qui a temporibus eius fuit recentior, aperte Saturnum in terra et apud homines regnasse commemorat:

  1. πρώτιστος μὲν ἄναξεν ἐπιχθονίων Κρόνος ὰνδρῶν
  2. ἐκ δὲ Κρόνου γένετ\' αὐτὸς ἄναξ μέγας εὐρυόπα Ζεύς
  3. .

item noster Maro:

  1. aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat
  2. .
et alio loco:
  1. aurea quae perhibent illo sub rege fuere
  2. saecula: sic placida populos in pace regebat
  3. .

neque superius dixit in caelo egisse uitam neque inferius superos in pace rexisse. unde apparet illum regem fuisse terrenum: quod alibi apertius declarat:

  1. aurea condet
  2. saecula qui rursus Latio regnata per arua
  3. Saturno quondam.

Ennius quidem in Euhemero non primum dicit regnasse Saturnum, sed Uranum patrem. initio inquit primus in terris imperium summum Caelus habuit. is id regnum uua [*](EPITOME 19-53, 1] c. 14, 4. ) [*](AUCTOliES 6 s.] frg. 243 Abel; frg. XLVII Herm.; ef. LoWkii Aglaopham. I 510. 0] Georg. II 538. 11 s.] Aen. VIII 324 s. W s.] Aen. VI 793 s. 20] frg. I. ) [*](RSHPV] 1 censeat II fugiit II 2 aut] ut S latet ct om. II et] aut. H 3 qui a uel quia C 4 aperto] ea parte H 6 gracca om. R, in mg. interpretat. lat. add. m. rcc. nPOTOCTIC P, ΠΡΟΤΙCTOC V MIIN P ΑΝΑΞЄN V ЄlllKTONlON P, ЄlllΧθΟΝlON V ANAPON p Protiston monanar conepis tonionchro nos andron II 7 :* δὲ] KAl S δὲ om. P KPONOl PV FЄNЄTATOC S, ГllNTAlTOC P MllГAC P ЄϒΡΟllA S, ЄϒΡlΟΠΑ P ZЄlC F ecdochro nugonete aut cosarax mogas europazeus II interpretationcs lat. diucrsae in S et P cf. Stmuium opmc. I 131 8 Maro noster edd. 11 aurea quae] aureaque ut S 14 rexisse] regebat S ex 12, tum uerba neque suporius — roxisso repetitn illum om. S 19 eumero H, eu⌈h⌉emero P, euemero V 21 caelius H his S id] in S, i⌈n⌉ H2 )

53
cum fratribus suis sibi instituit atque parauit.

non magna dissensio, siquidem maximorum auctorum de tilio ac patre dubitatio est. sed tamen utrumque fieri potest, ut primus Uranus eminere inter ceteros potentia coeperit et principatum habere, non regnum, postea Saturnus maiores sibi opes comparauerit ac regium nomen adsciuerit.