Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nemo tam stultus est. qui enim fugit aut latet, et uim et mortem timeat necesse est.

Orpheus, qui a temporibus eius fuit recentior, aperte Saturnum in terra et apud homines regnasse commemorat:

  1. πρώτιστος μὲν ἄναξεν ἐπιχθονίων Κρόνος ὰνδρῶν
  2. ἐκ δὲ Κρόνου γένετ\' αὐτὸς ἄναξ μέγας εὐρυόπα Ζεύς
  3. .

item noster Maro:

  1. aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat
  2. .
et alio loco:
  1. aurea quae perhibent illo sub rege fuere
  2. saecula: sic placida populos in pace regebat
  3. .

neque superius dixit in caelo egisse uitam neque inferius superos in pace rexisse. unde apparet illum regem fuisse terrenum: quod alibi apertius declarat:

  1. aurea condet
  2. saecula qui rursus Latio regnata per arua
  3. Saturno quondam.