Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

idcirco enim uirginem putant Vestam, quia ignis inuiolabile sit elementum nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat.

Ouidius in Fastis:

  1. nec tu aliud Vestam quam uiuam intellege flammam
  2. nataque de flamma corpora nulla uides.
  3. iure igitur uirgo est, quae semina nulla remittit
  4. nec capit, et comites uirginitatis amat.

Vulcano quoque id potuit adscribi, (qui) quidem putatur ignis, et tamen eum poetae non absciderunt. potuit et Soli, in quo est natura et causa gignentium. nam sine Solis igneo calore neque nasci quicquam neque augeri potest, ut nulli alii elemento minus opus sit genitalibus quam calori, cuius fotu concipiuntur nascuntur sustentantur omnia.

postremo etiamsi ita sit ut uolunt, qui magis abscisum esse Caelum putemus quam omnino sine genitalibus natum? nam si per se gignit, non indigebat utique genitalibus, cum Saturnum ipsum procrearet: si uero habuit et a filio abscisa sunt, ortus rerum et natura omnis interisset.

quid quod ipsi Saturno non diuinum modo sensum, sed humanum quoque adimunt, cum adfirmant eum esse Saturnum, qui cursum et conuersionem spatiorum ac temporum continet eumque Graece id ipsum [*](AUCTORES 7 ss.] VI 201 ss. 24] de nat. door. II 25, 64. ) [*](EXPILA TORES § 5 s.] ibid. § 67 s. § 9J cf. ibid. § 30 s. ) [*](RSHPV] 1 altissimi amaetheriamque Par (tcrt. i cr.) V naturã, P2 igneamq:\'uę\' R\'- 2 uocare H, caeare P1, corr. P2 3 qune R egeat II 4 posuit P1, corr. P2 masculus P 5 diceret S 9 corpore II nulla om. S 10 iura II 12 qui quidem edd., quidem C, nisi quod \'e\'quidem Ri 14 colore II 16 minus Volkmannus, epist. gratul. p. G; magis C colori PH foetu S foitu con,cipiuntur V2 17 sustentatur H 18 abscissum R putem V 20 indiget, S genitalibus] genitalibus cum saturnalibus R 21 abscissa R 2:3 modum II quodquo H saturnum post adimunt R 25 temporis R contineret Cic. eumque — habere] qui deus graece id ipsum nomen habet Cic. ) [*]( XVIIII. Lact. 1. ) [*]( 4 )

50
nomen habere? Kpcvo; enim dicitur, qui est idem χρόνος id est spatium temporis, Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis.

haec Ciceronis uerba sunt exponentis sententiam Stoicorum; quae quam uana sit, cuiuis intellegere promptissimum est. si enim Saturnus Caeli est filius, quomodo potuit aut tempus e Caelo gigni aut Caelum a tempore abscidi aut postea tempus imperio spoliari a filio Ioue? aut quomodo Iuppiter natus ex tempore est? aut quibus annis saturari possit aeternitas, cui nullus est finis?

Si ergo uanae sunt istae ratione:- philosophorum, quid superest nisi ut uere factum esse credamus, id est hominem ab homine abscisum? nisi forte aliquis existimat deum fuisse qui timuit coheredem, cum si quid diuinitatis habuisset, non patris genitalia debuerit amputare, sed propria, ne Iuppiter nasceretur, qui eum regni possessione priuauit.

idem sororem suam Rheam quam latine Opem dicimus cum haberet uxorem, responso uetitus esse dicitur mares liberos educare, quod futurum esset ut a filio pelleretur. quam rem metuens natos sibi filios non utique deuorabat ut ferunt. fabulae, sed necabat, quamquam scriptum sit in Historia Sacra Saturnum et Opem ceterosque tunc homines humanam carnem solitos esitare: uerum primum Iouem leges hominibus moresque condentem edicto prohibuisse, ne liceret eo cibo uesci.