Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

haec Ciceronis uerba sunt exponentis sententiam Stoicorum; quae quam uana sit, cuiuis intellegere promptissimum est. si enim Saturnus Caeli est filius, quomodo potuit aut tempus e Caelo gigni aut Caelum a tempore abscidi aut postea tempus imperio spoliari a filio Ioue? aut quomodo Iuppiter natus ex tempore est? aut quibus annis saturari possit aeternitas, cui nullus est finis?

Si ergo uanae sunt istae ratione:- philosophorum, quid superest nisi ut uere factum esse credamus, id est hominem ab homine abscisum? nisi forte aliquis existimat deum fuisse qui timuit coheredem, cum si quid diuinitatis habuisset, non patris genitalia debuerit amputare, sed propria, ne Iuppiter nasceretur, qui eum regni possessione priuauit.

idem sororem suam Rheam quam latine Opem dicimus cum haberet uxorem, responso uetitus esse dicitur mares liberos educare, quod futurum esset ut a filio pelleretur. quam rem metuens natos sibi filios non utique deuorabat ut ferunt. fabulae, sed necabat, quamquam scriptum sit in Historia Sacra Saturnum et Opem ceterosque tunc homines humanam carnem solitos esitare: uerum primum Iouem leges hominibus moresque condentem edicto prohibuisse, ne liceret eo cibo uesci.

quod si uerum est, quae potest in eo fuisse iustitia? sed fictum sane putemus Saturnum filios deuorasse, modo cum aliqua ratione: num idcirco, quod ait uulgus comedisse filios suos eum qui extulerit sepulturaeque mandauerit? Ops autem [*](AUCTORES 20] frg. X. ) [*](RSHPVj 1 \'nomen\' V1 Chronos SH quid V 2 chronos SH, KPONOC PV 3 saturetur C, nisi quod saturetur* P, saturaretur codd. Cic. 5 cuius jR\'P\' (corr. R2P2) HV 7 absci∗di (n cr.) R 9 ad possit in mg. potest P2 11 hominem] homine H 15 priuabit PacV idcm] id est R, item dum H 17 dicatur II 18 apelleretur P 19 refemnt R 21 humana carne S essitare tn. 1, s. l. I esse m. post., in mg. idẽ comedere m. tcrt. R, osse essitare S, uescitare H, ∗esitare (3 hastae cr. P, h er. V)PV 23 con ////dentem (2-3 litt. cr.) H proh⌈ib⌉uisse R2 27 opis H, i opes P, opes V )

51
cum Iouem peperisset, subtraxit infantem eumque nutriendum furtim misit in Cretam.

rursus inprudentiam reprehendam necesse est. cur enim responsum ab alio potius accepit? cur in caelo constitutus in terra non uidebat?