Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Caesar quoque in Arato refert Aglaosthenen dicere, Iouem cum ex insula Naxo aduersus Titanas proficisceretur et sacrificium faceret in litore, aquilam ei in auspicium aduolasse, quam uictor bono omine acceptam tutelae suae subiugarit.
Sacra uero Historia etiam ante consedisse illi aquilam in capite atque ei regnum portendisse testatur. cui ergo sacrificare Iuppiter potuit nisi Caelo auo, quem dicit Euhemerus in Oceania mortuum et in oppido Aulacia sepultum?
Quoniam reuelauimus mysteria poetarum ac Saturni parentes inuenimus, ad uirtutes eius et facta redeamus. iustus in regno fuit.
primum ex hoc ipso iam deus non est, quod fuit: deinde, quod ne iustus quidem fuit, sed impius non modo in filios, quos necauit, uerum etiam in patrem, cuius dicitur abscidisse genitalia, quod forsitan uere acciderit.
sed homines respectu elementi quod dicitur caelum totam fabulam explodunt tamquam ineptissime fictam, quam tamen Stoici ut solent ad rationem physicam conantur traducere. quorum sententiam Cicero de natura deorum disserens posuit.
caelestem [*](AUCTORES G] Schol. German.ad uerss. 318-320, p. 91,19 Breysig. 10] frg. II. 24] II 24, G4. ) [*](EXPILATORES 19. 22 s.] of. Isidor. orig. VIII 11, 32. 29. ) [*](RSHPVj 1 eique scripsi, idque C ■ 2 nocatur R, post uoeabatur hoc pcans del. S (cui) de LMuellerus caelo PV 3 uoeabatur P precans P 4 primum H, ⌊primus⌋ P /// ⌊e⌋amque (3 hastae ante e er.) P, terraque V 5 sacrauit edd. tota H his V, in ras. corr. F2 6 aglaosthenem R, aglaosthennen S, aglasthenen H, aglaosthẹenen P 7 ex] et RI, s. I. in R2 tytanas S, tithanas H 10 homine Rar Har SV, *omine* P subiugaret R 11 \'etiam1 P2 aquila II 12 ei om. II 13 euo S 14 occeania S, oceani H aut lacia R, aulatia S 15 parentis P1, corr. P2 18 denique V 19 uegauit. Hl abstulisse II 23 uolent II ratione V conatur II 24 caeleste S )
idcirco enim uirginem putant Vestam, quia ignis inuiolabile sit elementum nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat.
Ouidius in Fastis:
- nec tu aliud Vestam quam uiuam intellege flammam
- nataque de flamma corpora nulla uides.
- iure igitur uirgo est, quae semina nulla remittit
- nec capit, et comites uirginitatis amat.