Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
eundem tamen Saturno et Rhea genitum confitentur. quomodo potest deus uideri aut, ut ait poeta, hominum rerumque repertor, ante cuius ortum infinita hominum milia fuerunt? eorum scilicet, qui Saturno regnante uixerunt et priores luce quam Iuppiter sunt potiti.
nideo alium deum regem fuisse primis temporibus, alium consequentibus. potest ergo fieri ut alius postea sit futurus. si enim prius regnum mutatum est, cur desperemus etiam posterius posse mutari? nisi forte Saturnus generare potuit fortiorem, Iuppiter non potest.
atquin diuinum imperium aut semper inmutabile est aut si est mutabile, quod fieri non potest, semper utique mutabile est. potest ergo Iuppiter regnum amittere, sicut pater eius amisit? ita plane.
nam cum idem neque uirginibus neque maritatis umquam pepercisset, abstinuit se tamen una Thetide, quod responsum fuit maiorem patre suo futurum quisquis ex ilia natus esset.
et primum mprudentia in eo non dei, cui nisi Themis futura dixisset, ipse nesciret; si autem diuinus non sit, ne deus quidem sit, unde ipsa diuinitas nominatur, ut ab homine humanitas;