Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

neque enim cum dicunt poetae de progenie [*](AUCTORES § 55] c. 21, 5-7. ) [*](B(-18)RSHPV] 1 reginum B pius V seclum S 2 concito r 3quod BarRParV 4 terra S ultra] ultro ultra SH q⌜uẽ⌝ P2? sit] est (add. m. 2) | ////// P 7 putetur V1 esse deus P 8 debeat B1, a del. B2 a⌜u⌝t B3 10 \'elementa (a s. I. er.) B, sic saepius 11 tantorque1 B3 separata (corr. m. 2) B 12 his RSH 14 uerita⌜ti⌝s H2 15 sub] 3 hastae eras. et sub s. I. P, ut V Octauius] hoc fauius R, octauus P 16 est s. I. P, om. V 17 rdictuml B3 18 post quod soli (fol. 12) 8 folia exciderunt in B, sequitw tendam uirtutem esse c. 18,2.3 19 aut] ad PV 22 consistat R tunc P ita esse- saturnum del. R 23 potius si R saturnus SH )

47
Atlantis ant Inachi fluminis, id potissimum dicunt, homines ex rebus sensu carentibus potuisse generari, sed eos utique significant qui nati sunt ex iis hominibus qui uel uiui uel mortui nomina montibus aut fluminibus indiderunt.

nam id apud I ueteres maximeque Graecos fuit usitatum. sic maria eorum traxisse nomen accipimus qui deciderant in ea, ut Aegaeum Icarium Hellespontum, et in Latio Auentinus uocabulum monti dedit in quo sepultus est, Tiberinus uel Thybris amni quo mersus est.

non ergo mirandum si nomina eorum caelo terraeque attributa essent, qui reges genuerant potentissimos.

apparet ergo non ex caelo esse natum, quoa fieri non potest, sed ex eo homine cui nomen Urano fuit. quod esse uerum Trismegistus auctor est, qui cum diceret admodum paucos extitisse in quibus esset perfecta doctrina, in his Uranum Saturnum Mercurium nominauit cognatos suos. haec ille quia ignorauit, alio traduxit historiam: