Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
hoc certe non poetae tradunt, sed antiquarum rerum scriptores. quae adeo uera sunt, ut ea Sibyllinis uersibus confirmentur, qui sunt tales:
- δαίμονας ἀψύχους, νεϰύων εἶδωλα ϰαμόντων
,- ὧν Κρήτη ϰαύχημα τάϕους ἡ δύσμορος ἕξει
.
Cicero de deorum natura cum tres loues a theologis enumerari diceret, ait tertium fuisse Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulchrum ostenditur.
quomodo igitur potest alibi deus esse uiuus alibi mortuus, alibi habere templum alibi sepulchrum? sciant ergo Romani Capitolium suum id est summum caput religionum publicarum nihil esse aliud quam inane monumentum.
Veniamus nunc ad eius patrem, qui ante regnauit et qui fortasse plus habeat in se, quod ex coitu tantorum elementorum genitus esse dicatur.. uideamus quid in eo fuerit deo dignum, in primis illud quod aureum saeculum narratur habuisse, quod iustitia sub eo fuerit in terra.