Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

aetate pessum acta in Creta uitam commutauit et ad deos abiit eumque Curetes filii sui curauerunt decoraueruntque eum; et sepulchrum eius [*](EPITOME 12 s.] c. 13, 5. 14-45, 4] c. 13, 4. ) [*](AUGTORES 16] frg. XII. ) [*](BESHPVJ 1 depraecatur Bl (pr. a del. B3), deprecatur H adiubet Bcorr. m. 1 ? ut (ante seruet) s. I. P1 2 ut om. S 5 benificii H, bene1ficii P2 6 est inconueniens R conueniens H 8 multiplicet S 9 sumministrat B, subm- cett. 10 a deo adiuuari B, a deo iuuari SH ⌜a⌝ F2 11 nomen R1 12 pr. et om. BSV1 13 deprendimus R 14 quo*que (d er.) H, sic saepe Historia] historia loquitur H 16 po**stquam (te er.) B terram B 17 circuibit S omnibus SH atque] et B 18 diuidit RIBH reliquit H et mores LMuellerus 19 et inmortali LMttellerus apodosin ab aetate (21) inc. 20 glori⌜os⌝glaque (os m. 2) memoria R adiectus V monumenta (corr. m. 2) R, monimenta P 21 sui LMuellerus, suis C pessum⌜e⌝ B2, fessum (corr. m. 2) R actam R 22 fili⌜i⌝ B3 23 decorauerunt qui R1, decoraueruntq.1 V cum Rl, (ut d;-eum Hartelius sepulcrum B, sepulchrum cett. (nisi quod sepurchro P); uariant fere semper codd. cf. pag. 45,2. 11. 13 )

45
est in Creta in oppido Gnosso et dicitur Vesta hanc urbem creauisse; inque sepulchro eius est inscriptum antiquis litteris Graecis ZAN KPONOT id est Latine Iuppiter Saturni.

hoc certe non poetae tradunt, sed antiquarum rerum scriptores. quae adeo uera sunt, ut ea Sibyllinis uersibus confirmentur, qui sunt tales:

  1. δαίμονας ἀψύχους, νεϰύων εἶδωλα ϰαμόντων
  2. ,
  3. ὧν Κρήτη ϰαύχημα τάϕους ἡ δύσμορος ἕξει
  4. .

Cicero de deorum natura cum tres loues a theologis enumerari diceret, ait tertium fuisse Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulchrum ostenditur.

quomodo igitur potest alibi deus esse uiuus alibi mortuus, alibi habere templum alibi sepulchrum? sciant ergo Romani Capitolium suum id est summum caput religionum publicarum nihil esse aliud quam inane monumentum.

Veniamus nunc ad eius patrem, qui ante regnauit et qui fortasse plus habeat in se, quod ex coitu tantorum elementorum genitus esse dicatur.. uideamus quid in eo fuerit deo dignum, in primis illud quod aureum saeculum narratur habuisse, quod iustitia sub eo fuerit in terra.