Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
non intellegit beneficia diuina qui se tantummodo iuuari a deo putat. ergo non inperitus modo, sed etiam inpius est qui nomine Iouis uirtutem summae potestatis imminuit.
quare si Iouem et ex rebus gestis et ex moribus hominem fuisse in terraque regnasse deprehendimus, superest ut mortem quoque eius inuestigemus.
Ennius in Sacra Historia descriptis omnibus quae in uita sua gessit ad ultimum sic ait: deinde Iuppiter postquam quinquies terras circuiuit omnibusque amicis atque cognatis suis imperia diuisit reliquitque hominibus leges mores frumentaque parauit multaque alia bona fecit, inmortali gloria memoriaque adfectus sempiterna monumenta sui reliquit.