Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nemo sic deum precatur, ut se adiuuet, sed ut seruet, ut uitam salutemque tribuat: quod multo plus ac maius est quam iuuare. et quoniam de patre loquimur, nullus pater dicitur filios iuuare, cum eos generat aut educat. illud enim leuius est quam ut eo uerbo magnitudo paterni beneficii exprimatur.

quanto id magis inconueniens est deo, qui uerus pater est, per quem sumus et cuius toti sumus, a quo fingimur animamur inluminamur, qui nobis uitam inpertit, salutem tribuit, uictum multiplicem sumministrat.