Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
\'I seu humanam? Iouem enim Iunonemque a iuuando esse dictos Cicero interpretatur et Iuppiter quasi iuuans pater dicitur: quod nomen in deum minime congruit, quia iuuare hominis est opis aliquid conferentis in eum qui sit alienus, et exigui [*](11 supra] c. 6, 4 s. ) [*](AUCTORES 22 s.] de nat. deor. II 25, 64; 26, 6G. ) [*](BRSHPV] 1 metiantur V 2 uariisque coloribus SH, uersi/////coloribus (3-4 litt. er.) P uetustatem II leporem] decorem R 4 quicque B1, corr. B3 figuretur] fingatur BRSH 5 insequuntur PV quod] lui H 6 uidebant H 7 fuerunt B1, fieruut sic B2, fe∗∗runt (ce er.) P naturale S ante alterum ad-d. et P2 8 post quod eras. curii ucl ėu̇ṁ B uersus S 9 loquuntur P 11 nominis B1, nomen∗∗ B2 qui] quid H 12 rest\' P2 18 qui quod PV 20 ulla est B 21 qui R 22 humana S a*iuuando (d er.) BRH, adiuuando S 23 qua\'si\' B3 24 quia] qui H adiuuare H 25 rev B3 exiguo S )
nemo sic deum precatur, ut se adiuuet, sed ut seruet, ut uitam salutemque tribuat: quod multo plus ac maius est quam iuuare. et quoniam de patre loquimur, nullus pater dicitur filios iuuare, cum eos generat aut educat. illud enim leuius est quam ut eo uerbo magnitudo paterni beneficii exprimatur.
quanto id magis inconueniens est deo, qui uerus pater est, per quem sumus et cuius toti sumus, a quo fingimur animamur inluminamur, qui nobis uitam inpertit, salutem tribuit, uictum multiplicem sumministrat.
non intellegit beneficia diuina qui se tantummodo iuuari a deo putat. ergo non inperitus modo, sed etiam inpius est qui nomine Iouis uirtutem summae potestatis imminuit.
quare si Iouem et ex rebus gestis et ex moribus hominem fuisse in terraque regnasse deprehendimus, superest ut mortem quoque eius inuestigemus.
Ennius in Sacra Historia descriptis omnibus quae in uita sua gessit ad ultimum sic ait: deinde Iuppiter postquam quinquies terras circuiuit omnibusque amicis atque cognatis suis imperia diuisit reliquitque hominibus leges mores frumentaque parauit multaque alia bona fecit, inmortali gloria memoriaque adfectus sempiterna monumenta sui reliquit.