Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

hoc errore decepti etiam philosophi, quod ea quae de Ioue feruntur minime conuenire in deum uidebantur, duos Ioues fecerunt, unum naturalem alterum fabulosum.

uiderunt ex parte quod erat uerum, eum scilicet de quo poetae loquantur hominem fuisse, in illo autem naturali Ioue uulgari consuetudine religionis inducti errauerunt, quod in deum nomen hominis transtulerunt, qui ut supra diximus quia solus est, non indiget nomine. Iouem autem illum esse qui sit ex Ope Saturnoque natus, negari non potest.