Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quomodo id probari potest? nimirum ueteres historiae docent. antiquus auctor Euhemerus, qui fuit ex ciuitate Messene, res gestas Iouis et ceterorum qui dii putantur collegit historiamque contexuit ex titulis et inscriptionibus sacris quae in antiquissimis templis habebantur maximeque in fano Iouis Triphylii, ubi auream columnam positam esse ab ipso Ioue titulus indicabat, in qua columna sua gesta perscripsit, ut monumentum posteris esset rerum suarum.

hanc historiam et interpretatus est Ennius et secutus. cuius haec uerba sunt : ubi Iuppiter Neptuno imperium dat maris et insulis omnibus et quae secundum mare loca essent omnibus regnaret. uera sunt ergo quae locuntur poetae, sed optentu aliquo specieque uelata.

potest et mons Olympus figuram poetis dedisse, ut Iouem dicerent caeli regnum esse sortitum, quod Olympus ambiguum nomen est et montis et caeli. in Olympo autem Iouem habitasse docet eadem historia, quae dicit: ea tempestate Iuppiter in monte Olympo maximam partem uitae colebat et eo ad eum in ius uenie-, bant, si quae res in controuersia erant. item si quis quid noui inuenerat quod ad uitam humanam utile esset, eo ueniebant atque loui ostendebant.

multa in [*](EPITOME 1-9] c. 13,1-3. 12-16] c. 12,2. 21-43,5] c. 12, 3. ) [*](AUCTORES 8 hanc - secutus] Cic. de nat. deor. I 42, 119. 10] Euhem. frg. VIII. 17] frg. IX. ) [*](BRSHPYj 2 antiqus B1, corr. B* 3 messena B, messene (ne s. 1. add. H1?) HV 4 historiaque B ex] et P inscribtionibus BV, sic saepe b pro p in participio uerbi scribere et dcriuatis B, raro cett.; scriptionibus H 5 habe⌜t⌝autur P2 6 triphyli* (i er.) B, triphilii f-li H) SH, trifyllit (i er.) P, in mg. phy P21 a⌜u⌝ream P2 8 mo⌜nu⌝mentum B2, I monumentum (corr. R2) RH poteris V ⌜hi⌝storiam V7 9 hennius H, sic saepe codd. excepto B cui S uerba haec SH 10 ibi Bl (corr. B2) S edd. mare∗∗ (ex marisi ut uid.) B2 et] hoc est ut SH, ut edd.; an et ut ? ut et Thilo in insulis edd. 11 omnibus et] et locis SH loca om. H 12 regnarent SY, regnare Hartelius loquuntur RP optentu] optent ut H 13 et om. Pl (s. I add. P2) V 15 olyppus S exiguum V 18 et om. S reol B3 in ius] unius Bar (pr. u ras. in i corr.) H uenibant B 19 rres\' B* ⌜quis⌝ B2 20 inuenerant B 21 eo ueniebant] conueniebant R ostendebat H )

43
hunc modum poetae transferunt, non ut in deos mentiantur, quos colunt, sed ut figuris uersicoloribus uenustatem ac leporem carminibus suis addant. qui autem non intellegunt quomodo ant quare quidque figuretur, poetas uelut mendaces et sacrilegos insecuntur.

hoc errore decepti etiam philosophi, quod ea quae de Ioue feruntur minime conuenire in deum uidebantur, duos Ioues fecerunt, unum naturalem alterum fabulosum.

uiderunt ex parte quod erat uerum, eum scilicet de quo poetae loquantur hominem fuisse, in illo autem naturali Ioue uulgari consuetudine religionis inducti errauerunt, quod in deum nomen hominis transtulerunt, qui ut supra diximus quia solus est, non indiget nomine. Iouem autem illum esse qui sit ex Ope Saturnoque natus, negari non potest.

uana igitur persuasio est eorum qui nomen Iouis summo deo tribuunt. solent enim quidam errores suos hac excusatione defendere: qui conuicti de uno deo cum id negare non possunt, ipsum se colere adfirmant, uerum hoc sibi placere ut Iuppiter nominetur. quo quid absurdius? Iuppiter enim sine contubernio coniugis filiaeque coli non solet. unde qui sit apparet, nec fas est id nomen eo transferri ubi nec Minerua est ulla nec ulla. quid quod huius nominis proprietas non diuinam uim exprimit., --..11AE-.