Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quomodo id probari potest? nimirum ueteres historiae docent. antiquus auctor Euhemerus, qui fuit ex ciuitate Messene, res gestas Iouis et ceterorum qui dii putantur collegit historiamque contexuit ex titulis et inscriptionibus sacris quae in antiquissimis templis habebantur maximeque in fano Iouis Triphylii, ubi auream columnam positam esse ab ipso Ioue titulus indicabat, in qua columna sua gesta perscripsit, ut monumentum posteris esset rerum suarum.

hanc historiam et interpretatus est Ennius et secutus. cuius haec uerba sunt : ubi Iuppiter Neptuno imperium dat maris et insulis omnibus et quae secundum mare loca essent omnibus regnaret. uera sunt ergo quae locuntur poetae, sed optentu aliquo specieque uelata.