Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ergo illud in uero est, quod regnum orbis ita partiti sortitique sunt, ut orientis imperium loui cederet, Plutoni, cui cognomen Agesilao fuit, pars occidentis optingeret, eo quod plaga orientis, ex qua lux mortalibus datur, superior, occidentis autem inferior esse uideatur. sic ueritatem mendacio uelarunt, ut ueritas ipsa persuasioni publicae nihil derogaret.

de Neptuni sorte manifestum est: cuius regnum tale fuisse dicimus, quale Marci Antoni fuit infinitum illud imperium, cui totius orae maritimae potestatem senatus decreuerat, ut praedones persequeretur ac mare omne pacaret. sic Neptuno maritima omnia [*](EPITOME 13-42, 1] c. 12, 2. ) [*](AUCTORES 23 Marci-imperium] Cic. Verr. II 3,8. ) [*](BRSHPVJ 1 solus S 2 quid] quia R post sexus 8. 1. ~ (i. e. est) R* 3 si⌜c⌝ P21 hic om. BPi, s. 1. P2? 4 iis R\', fort. recte, corr. R- 6 appareant B 8 catamiti etj P, catamitis in V 9 adoramus S 10 nihil, in mg. non P 11 in om. HP est fictum P 12 in uoluntate tegeretur H 13 sic S sortitione (exp. m. 2) S, sortione H 14 Merra (ce ? er.) B potius terra P 15 tertia H gesta om. P1 (in mg. add. P2?) V 16 partitis ortique S 18 hagesilao f-syl- S) RSHPV 19 quo B1, corr. B2 post superior s. I. sit B3 21 persuasione P nihil om. B 22 manifactum H fuit P quale Marci] quale P, quale V 23 Antoni BlH, antonii B3SPV, antonini R 25 placaret H omnia maritima SH )

42
cum insulis obuenerunt.

quomodo id probari potest? nimirum ueteres historiae docent. antiquus auctor Euhemerus, qui fuit ex ciuitate Messene, res gestas Iouis et ceterorum qui dii putantur collegit historiamque contexuit ex titulis et inscriptionibus sacris quae in antiquissimis templis habebantur maximeque in fano Iouis Triphylii, ubi auream columnam positam esse ab ipso Ioue titulus indicabat, in qua columna sua gesta perscripsit, ut monumentum posteris esset rerum suarum.

hanc historiam et interpretatus est Ennius et secutus. cuius haec uerba sunt : ubi Iuppiter Neptuno imperium dat maris et insulis omnibus et quae secundum mare loca essent omnibus regnaret. uera sunt ergo quae locuntur poetae, sed optentu aliquo specieque uelata.

potest et mons Olympus figuram poetis dedisse, ut Iouem dicerent caeli regnum esse sortitum, quod Olympus ambiguum nomen est et montis et caeli. in Olympo autem Iouem habitasse docet eadem historia, quae dicit: ea tempestate Iuppiter in monte Olympo maximam partem uitae colebat et eo ad eum in ius uenie-, bant, si quae res in controuersia erant. item si quis quid noui inuenerat quod ad uitam humanam utile esset, eo ueniebant atque loui ostendebant.