Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

mentitos esse poetas aiunt et his tamen credunt: immo uero non esse mentitos re ipsa probant. ita enim deorum simulacra confingunt, ut ex ipsa diuersitate sexus appareat uera esse quae dicunt poetae. nam quod aliud argumentum habet imago Catamiti et effigies aquilae, cum ante pedes Iouis ponuntur in templis et cum ipso pariter adorantur, nisi ut nefandi sceleris ac stupri memoria maneat in aeternum?

nihil igitur a poetis in totum fictum est, aliquid fortasse traductum et obliqua figuratione obscuratum, quo ueritas inuoluta tegeretur, sicut illut de sortitione regnorum. aiunt enim Ioui caelum optigisse, Neptuno mare, inferna Plutoni. cur non terra potius in sortem tertiam uenit? nisi quod in terra gesta res est.