Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
non ergo res ipsas gestas finxerunt poetae, quod si facerent, essent uanissimi, sed rebus gestis addiderunt quendam colorem. non enim obtrectantes illa dicebant, sed ornare cupientes.
hinc homines decipiuntur, maxime quod dum haec omnia ficta esse a poetis arbitrantur, colunt quod ignorant. nesciunt enim qui sit poeticae licentiae modus, quousque progredi fingendo liceat, cum officium poetae in eo sit, ut ea quae uere gesta sunt in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conuersa traducat.
totum autem quod referas fingere, id est ineptum esse et mendacem potius quam poetam.
sed nnxennt ista. quae fabulosa creauntur: num etiam illa quae de diis feminis deorumque conubiis dicta sunt? cur igitur sic figurantur, sic coluntur? nisi forte non tantum poetae, sed pictores etiam fictoresque imaginum mentiuntur.