Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

igitur qui sapere sibi uidentur, quia intellegunt uiuum terrenumque corpus in caelo esse non posse, totam Ganymedeam fabulam pro falso repudiant nec sentiunt in terra id esse factum, quia res ac libido ipsa terrena est.

non ergo res ipsas gestas finxerunt poetae, quod si facerent, essent uanissimi, sed rebus gestis addiderunt quendam colorem. non enim obtrectantes illa dicebant, sed ornare cupientes.

hinc homines decipiuntur, maxime quod dum haec omnia ficta esse a poetis arbitrantur, colunt quod ignorant. nesciunt enim qui sit poeticae licentiae modus, quousque progredi fingendo liceat, cum officium poetae in eo sit, ut ea quae uere gesta sunt in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conuersa traducat.

totum autem quod referas fingere, id est ineptum esse et mendacem potius quam poetam.

sed nnxennt ista. quae fabulosa creauntur: num etiam illa quae de diis feminis deorumque conubiis dicta sunt? cur igitur sic figurantur, sic coluntur? nisi forte non tantum poetae, sed pictores etiam fictoresque imaginum mentiuntur.

si enim hic est Iuppiter qui a uobis dicitur deus, si non is est qui ex Saturno et Ope natus est, non oportuit [*](EPITOME 10-41, 12] 12, 1. 3. ) [*](EXPILATORES 16-18] Isidor. orig. VIII 7, 10. ) [*](BRSHPVj 1 iam om. H triinasse (s. I. ns exters., quod add. m. 2) B, transnatasse SH, transuasse P, trasnasse V 4 Io om. Bl (post factam s. I. B-) RH, yo S 5 habeatur SH ysidis S, sidiis V 6 trausnatasse RSH nauigisse Bx, corr. B2 7 quiw B3 terrenum R uiuum in unum corr. H2 8 esse] es H 9 net ex nec S2 10 gestas om. P 14 dum om. R 15 qui] quid P 17 alia specie H 18 traducant HPar V 19 referunt rus. et s. l. ex referas B3 20 poetam (in mg. add. m. 3) sed (= m. 3) B finxerunt (finxer̃ S) SPar 21 de om. H femininis Par V 23 sed] si et ex si ut ? S2 etiam fictoresque om. By, etiamq. s. l. add. B7 24 uobis RPV 25 qui ex — natus est in mg. V2)

41
nisi solius simulacrum in templis omnibus conlocari.