Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quo igitur argumento probari potest nee Europam in tauro sedisse nec Io bouem factam? quod certus dies habetur in fastis quo Isidis nauigium celebratur: quae res docet non tranasse illam, sed nauigasse.

igitur qui sapere sibi uidentur, quia intellegunt uiuum terrenumque corpus in caelo esse non posse, totam Ganymedeam fabulam pro falso repudiant nec sentiunt in terra id esse factum, quia res ac libido ipsa terrena est.

non ergo res ipsas gestas finxerunt poetae, quod si facerent, essent uanissimi, sed rebus gestis addiderunt quendam colorem. non enim obtrectantes illa dicebant, sed ornare cupientes.

hinc homines decipiuntur, maxime quod dum haec omnia ficta esse a poetis arbitrantur, colunt quod ignorant. nesciunt enim qui sit poeticae licentiae modus, quousque progredi fingendo liceat, cum officium poetae in eo sit, ut ea quae uere gesta sunt in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conuersa traducat.

totum autem quod referas fingere, id est ineptum esse et mendacem potius quam poetam.