Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
potuerunt igitur homines alium deum habere rectorem, si Saturnus non fuisset ab uxore delusus at enim poetae ista finxerunt. errat quisquis hoc putat. illi enim de hominibus loquebantur, sed ut eos ornarent quorum memoriam laudibus celebrabant, deos esse dixerunt. itaque illa potius ficta sunt quae tamquam de diis, non illa quae tamquam de hominibus sunt locuti: quod clarum fiet exemplo quod inferemus.
Danaen uiolaturus aureos nummos largiter in sinum eius infudit, haec stupri merces fuit. at poetae, qui quasi de deo loquebantur, ne auctoritatem creditae maiestatis infringerent, finxerunt ipsum in aureo imbre delapsum eadem figura qua imbres ferreos dicunt, cum multitudinem telorum sagittarumque describunt.
rapuisse dicitur in aquila Catamitum: poeticus color est. sed aut per legionem rapuit cuius insigne aquila est aut nauis in qua est inpositus tutelam habuit in aquila figuratam, sicut taurum, cum rapuit et transvexit Europam.
eodem modo conuertisse in bouem traditur lo Inachi filiam, quae ut iram Iunonis effugeret, ut erat iam [*](EPITOME 7-13] c. 11,1. 13-18] c. 11, 2. 18-22] c. 11, 3. 22-40, 6] c. 11, 4. ) [*](AUCTORES 1-4] cf. Etymol. Magn. s. u. Zεύς. 17] Enu. ann. 287; Verg. Aeu. XII 284. 23 s.] Verg. Aen. VII 790. ) [*](EXPILATORES § 18] cf. Augustin. de ciu. dei XVIII 13 (p. 272, 31-273, 4); Isidor. orig. VIII 11, 35. ) [*](BRSHPVJ 1 zeus siue zen SH 3 sit] est B iuspirat S 4 in- spirare possit B posset SH 5 ex om. H libwis V2 7 rectorem] regem H detusus R 8 fiWxerunt V2 12 de] quae de B siut B sit wt uid. B1, fit corr. B* 13 danaem II, danaan P 14 infundit R qui om. S 15 ne in mg. V2 auctoritate S 16 frixcrunt V in om. BH 18 aquila Catamitum] aliqua lacatauiitum V ⌊aquila⌋ P 19 religionem B 20 a⌊qui⌋la H2, aliqua V quam RP 21 aquilam BH taurus H 22 in bouem conuertisse P • io\' in spatio 8 fere litterarum B2, yo S, ino H )