Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nam si sit, non accipiat fata, sed faciat. — nunc ad illud quod omiseram redeo. in una itaque sola fuit continentior, cum eam deperiret, non uirtute aliqua, sed metu successoris.

quae formido utique eius est qui sit et mortalis et inbecillus et nihili, quippe qui potuit et tunc cum nasceretur extingui, sicut frater eius ante genitus extinctus est, qui si uiuere potuisset, numquam minori concessisset [*](EPITOME 17-20] c. 10, 3 s. ) [*](AUCTORES 3] Verg. Aen. XII 817. ) [*](BESHPV] 1 existere] existere I ideo (in fine uersus add. m. 2) nec optimus nec maximus B 3 uwna H semperstitio P quwe B3, qiwe (a er.) H post reddita s. I. ~ (i. e. est) R2, 4 ⌜i⌝sta R2* 5 perierantes B, peierantis R1SP1Vac, -cs R2P2Vpc 6 qui H, q⌊d⌋, (q ex q m. 2) V metuunt HPV, probat Hartelius 7 sint B est] sit SH 8 tollunt Sll per om. S 9 deierant SH deuoluantur SH 11 facta S1 Par 13 ipsi B1, corr. B2 illa R, ille S dicairtur B2 14 omnis R1V1 15 est] est cui est S 16 nam si sit] om. R, cum alius sit qui SH ante non s. l. cum R7 facta S Par V 17 quo∗∗diomiseram (mo er., 1 m. al.) R in] quod in B unam (exp. m. 2) V 18 eaih R deperirct] deperiret amaret B 19 utiquae bis, pr. eras., in altero a eras. B, utique ex itaque V 20 inbecillis (tert. i ras. ex u R) RS nihil RH nunc JB1 (corr. B3) H, tum R 21 extingueTet1 B- 22 tnumquam minori, V2 )

39
imperium. ipse autem furto seruatus furtimque nutritus Zεύς siue Zήν appellatus est, non ut isti putant a feruore caelestis ignis uel quod uitae sit dator et animantibus inspiret animas, quae uirtus solius dei est — quam enim possit inspirare animam qui ipse accepit aliunde? —, sed quod primus ex liberis Saturni maribus uixerit.

potuerunt igitur homines alium deum habere rectorem, si Saturnus non fuisset ab uxore delusus at enim poetae ista finxerunt. errat quisquis hoc putat. illi enim de hominibus loquebantur, sed ut eos ornarent quorum memoriam laudibus celebrabant, deos esse dixerunt. itaque illa potius ficta sunt quae tamquam de diis, non illa quae tamquam de hominibus sunt locuti: quod clarum fiet exemplo quod inferemus.

Danaen uiolaturus aureos nummos largiter in sinum eius infudit, haec stupri merces fuit. at poetae, qui quasi de deo loquebantur, ne auctoritatem creditae maiestatis infringerent, finxerunt ipsum in aureo imbre delapsum eadem figura qua imbres ferreos dicunt, cum multitudinem telorum sagittarumque describunt.